Текст песни Carl Orff - IV. In Taberna: In taberna quando sumus

Carmina Burana
Жанр: Classical Music
Исполнитель: Carl Orff
Альбом: Carmina Burana
Длительность: 03:05
Рейтинг: 696
MP3: Скачать
Загрузил: ViruS-t

Текст:

In taberna quando sumus non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. Quid agatur in taberna ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur. Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. Sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur. Ibi nullus timet mortem sed pro Bacho mittunt sortem: Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis. Octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus undecies pro discordaniibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege. Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servis cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magnus. Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit ista, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille. Parum sexcente nummate durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. Quamvis bibant mente leta, sic nos rodunt omnes gentes et sic erimus egentes. Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur.
;
Неправильный текст?

Похожие тексты

ПОСЛЕДНИЕ СКАЧАННЫЕ

топ аплоадеров

новости портала

31.01.2016
Новый плеер
Новый плеер
19.12.2015
Проблема с подтверждением регистрации
Проблема решена
18.08.2015
Добавлена возможность привязки VK/FB аккаунта
Добавлена возможность привязки VK/FB аккаунта к основному аккаунту

последние комментарии