Текст песни Carl Orff - IV. In Taberna: Estuans interius

Carmina Burana
Жанр: Classical Music
Исполнитель: Carl Orff
Альбом: Carmina Burana
Длительность: 02:16
Рейтинг: 750
MP3: Скачать
Загрузил: ViruS-t

Текст:

Estuans interius ira vehementi in amaritudine loquor mee menti: factus de materia, cinis elementi similis sum folio, de quo ludunt venti. Cum sit enim proprium viro sapienti supra petram ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti, sub eodem tramite nunquam permanenti. Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis; non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mihi similes et adiungor pravis. Mihi cordis gravitas res videtur gravis; iocis est amabilis dulciorque favis; quicquid Venus imperat, labor est suavis, que nunquam in cordibus habitat ignavis. Via lata gradior more iuventutis inplicor et vitiis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis.
;
Неправильный текст?

Похожие тексты

ПОСЛЕДНИЕ СКАЧАННЫЕ

топ аплоадеров

новости портала

31.01.2016
Новый плеер
Новый плеер
19.12.2015
Проблема с подтверждением регистрации
Проблема решена
18.08.2015
Добавлена возможность привязки VK/FB аккаунта
Добавлена возможность привязки VK/FB аккаунта к основному аккаунту

последние комментарии