Текст песни Wolfgang Amadeus Mozart - VII. Agnus Dei

Requiem
Жанр: Classical Music
Исполнитель: Wolfgang Amadeus Mozart
Альбом: Requiem
Длительность: 03:24
Рейтинг: 2543
MP3: Скачать
Загрузил: ViruS-t

Текст:

I. Introitus: Requiem aetenam Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. II. Kyrie eleison Kyrie eleison. Christe eleison. III. Sequentia: Dies irae Dies irae, dies illa, solvet saeclum in favilla, teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futurus quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus. - Tuba mirum Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura. Cum resurget creatura judicanti responsura. Liber scriptus proferetur in quo totum continetur unde mundus judicetur. Judex ergo cum sedebit quidquid latet apparebit: nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus, quem patronum rogaturus, cum vix justus sit securus? - Rex tremendae majestatis Rex tremendae majestatis, qui salvandos salvas gratis; salva me, fons pietatis. - Recordare Recordare, Jesu pie, quod sum causa tuae viae ne me perdas illa die. Quaerens me sedisti lassus; redemisti crucem passus. Tantus labor non sit cassus. Juste Judex ultionis donum fac remissionis ante diem rationis. Ingemisco tanquam reus: culpa rubet vultus meus. supplicanti parce, Deus. Qui Mariam absolvisti et latronem exaudisti, mihi qouque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae, sed tu bonus fac benigne, ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta et ab haedis me sequestra, statuens in parte dextra. - Confutatis maledictis Confutatis maledictis flammis acribus addictis, voca me cum benedictis. Oro supplex el acclinis cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis. - Lacrimosa dies illa Lacrimosa dies illa qua resurget ex favilla judicandus homo reus. IV. Offertorium:Domine Domine Jesu Christe, Rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu. Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas Tartarus, ne cadant in obscurum. Sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam: quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Huic ergo parce, Deus, pie Jesu Domine: dona eis requiem. Amen. - Hostias Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus. Tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahae promisisti et semini eius. V. Sanctus Sanctus, sanctus, sanctus, Domine Deus Sabaoth! Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. - Benedictus Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis VII. Agnus Dei Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam. VIII. Communio Lux aeterna Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis tuis in aeternam, quia pius est. - Requiem aeternam Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
;
Неправильный текст?

Похожие тексты

ПОСЛЕДНИЕ СКАЧАННЫЕ

топ аплоадеров

новости портала

31.01.2016
Новый плеер
Новый плеер
19.12.2015
Проблема с подтверждением регистрации
Проблема решена
18.08.2015
Добавлена возможность привязки VK/FB аккаунта
Добавлена возможность привязки VK/FB аккаунта к основному аккаунту

последние комментарии